Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis
Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad
montem Dei Horeb
apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et
videbat quod rubus arderet et non conbureretur
dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare
non conburatur rubus
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum
de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de
pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est
et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus
Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere
contra Deum
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et
clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt
operibus
et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus
Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et
spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei
et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique
adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur
sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum
filios Israhel de Aegypto
dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et
educam filios Israhel de Aegypto
qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim
te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem
istum
ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam
eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod
est nomen eius quid dicam eis
dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis
Israhel qui est misit me ad vos
dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel
Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus
Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc
memoriale meum in generationem et generatione
vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus
patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae
acciderunt vobis in Aegypto
et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram
Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad
terram fluentem lacte et melle
et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel
ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum
vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut
immolemus Domino Deo nostro
sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis
nisi per manum validam
extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis
mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec
dimittet vos
daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum
egrediemini non exibitis vacui
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa
argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et
filias vestras et spoliabitis Aegyptum